adeone me iniustum esse existimasti ut tibi irascerer, quod parum mihi constans et nimium cupidus decedendi viderere, ob eamque causam me arbitrarere litteras ad te iam diu non misisse? mihi perturbatio animi tui, quam primis litteris perspiciebam, molestiam attulit; neque alia ulla fuit causa intermissionis epistularum, nisi quod ubi esses plane nesciebam. hic tu me etiam insimulas nec satisfactionem meam accipis ? audi, Testa mi: utrum superbiorem te pecunia facit, an quod te imperator consulit? moriar ni, quae tua gloria est, puto te malle a Caesare consuli quam inaurari. si vero utrumque est, quis te feret praeter me, qui omnia ferre possum?